vladimir & vovka Ashkenazy
represented in italy

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum linguaCeltae, nostra Galli appellantur.
[2] Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab AquitanisGarumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.
[3] Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod acultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quaead effeminandos animos pertinent important,
[4] proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscumcontinenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianisproeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
[5] Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones.
[6] Belgaeab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem etorientem solem.
[7] Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniampertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.]